- STRICTA Frons
- STRICTA Fronsapud Petronium,Quid me spectatis cum stricta fronte Catones?rugata est: subintellectâ voce, quam supplet Appuleius Strictam rugis frontem dicens, ubi tamen alii striatam legere malunt. Metaphorâ desumptâ a tunicis, quae strictae Hieronymo, ςτολιδωτοὶ Graecis, rugas et plicaturas habebant, uti diximus. Unde strictae mentes, pro severis et tetricis. Manilius, l. 1.----- et strictas pondere mentes.Et stricti Catones eidem, l. 5.----- ----- nec crede severaeFrontis opus signo, strictos nec crede Catones.At stricti, de avaris et sordidis aliâ ratione dicuntur, apud Firmicum, ubi largis opponuntur et liberalibus: a vestibus itidem, quae corpori presse adhaerent, ςτιχάρια Graecis, strictoria Latinis recentioribus, iustaucorps Gallis dicta, translatô vocis usu. Vid. Salmas. ad Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 6. nec non ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. Stricturae vero, Nonio proprie scintillae sunt, quae de ferro ferventi micant, cum tunditur. Item ferri massae, seu laminae, cum varia eius frusta in unum coeunt, a stringendo et colligando. Unde in stricturam cogi Latini dicebant, quod in massam ac corpus stringitur et ligatur, ac in unum coit, Graeci συλλιπαίνεςθαι vocârunt. Vide quoque infra in voce Strigiles.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.